- AERARIUS Mergus
- AERARIUS MergusPertinax Imperat. ex Lucilio, ob avaritiam, dictus est. Iul. Capitolin. in eius Vita, c. 9. Avaritiae suspicione privatus non caruit, quum apud vada Sabatia oppressis foenore possessoribus, latius suos teneret fines. Denique ex versu Luciliano Agrarius mergus est appellatus. Pro quo, legi iubet Salmas. Aerarius mergus: Sic enim dictus est Lucilio foenerator quidam improbus, quod foenore et aere alienô homines mergeret, Satyrice simul et Poetice: allusione factâ ad mergi etymon. Obaerati autem et oppressi aere alienô homines, aere alienô mersi dicuntur Scriptoribus Latinis; et ita saepe in Iure. Sic apud Plutarchum dicuntur Βεβαπτισ μὲνο??? ὑπὸ τῶ δανειων, qui aere alienô mersi vix emergere possunt. Id itaque Pertinaci nomen adhaesit ex Lucilliano versu; non quod latius suos teneret fines, sed quod oppressis foenore possessoribus id faceret eosque mergeret usuris, Erarius seu Aerarius mergus dictus est. Et quidem eleganter Lucillius foeneratorem et tocullionem, qui debitores aere in foenus datô mergeret et opprimeret, aerarium mergum appellavit: nam mergus, qui mergit, a mergo; ut promus, qui promit, a promo: condus qui condit et similia sexcenta. Mergere vero pro perdere et profligare, eleganter etiam de bonis ac de censu dixit Plin. l. 9. c. 17. At nunc coci triumphorum pretits parantur et coquorum pisces: nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris, quam qui peritissime censum domini mergit. Imo nec mergere tantum, sed etiam necare et trucidare foeneratores dicuntur. Ausonius.---- ---- Velox inopes usura trucidat, etc.Salmas. ad Capitolin. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.